- TRAHA
- TRAHAseu TRAHEA, tribuli apud Veteres genus, quô gtana exterebantur. Factum id erat ex tabula lapidibus aut ferrô asperata, quae im positô aurigâ, aut pondere grandi, trahebatur iumentis iunctis, uti docet Varro, de R. R. l. 1. c. 52. Nomen ei a trahendo Latinis, quia non habebat rotas. Linguâ Sacrâ morag, vocatur, Esaiae c. 41. v. 15. unde naurag Arab. quod Alcamus de finit instrumentum ferreum vel ligneum, quô fruges in area teruntur. Lexicon Copto-Arab. reddit πιεςτήριον, i. e. pressorium instrumentum, ὐπὸ τȏυ πιέξειν. Melior vero definitio desumi potest ex dicto l. Esaiae, Ponam te in novum morag, incisum variis incisuris, ut montes tritures et comminuas collesque ponas ut glumam. A'quibus incisuris vocatur etiam incisum, c. 28. v. 27. Boves autem huiusmodi tribulos traxisse, colligitur ex 2. Sam. c. 12. v. 31. et Amos, c. i. v. 3. Vide Bochartum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 32. De cuiusmodi instrumento, eiusque apud Romanos usu sic Virg. Georgic. l. 2.Dicendum et quae sint duris agrestibus arma,Queis sine nec potuêre seri, nec surgere messes:Vomis et inflexi primum grave robur aratri,Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,Tribulaque traheaeque, et iniquô pondere rastri etc.Inde Trabarius, apud Sidonium, l. 6. Ep. 1. Aliud quid Traha sonat, apud Thwroczium, p. 50. Rex Andreas --- tam hiemali, quam aestivali tempore, super traha ferebatur. Vehiculi nempe ge nus, rotis carens itidem, quod tragam quoque et tragulam dixêre. Quâ notione et Iosephus Barbarus vocem usurpat Itinerar. ad Tanaim, Trabis secum vehunt omnia, quae volkunt, et quidem in eo celerrime sese expediunt. Trahae apud eos in eo usu sunt, quô apud nos fortasse carri: et hi a latere et parte dextera Travali vocantur. Hodie similibus vehiculis per glaciem nivesque Lappones feruntur, rangiferis trahentibus: equis alibi: usûs, ac delitiarum causâ. Nempe hoc ire est,Per vada nocturnô contabulata gelu,uti ait H. Grotius Eleg. l. 1. ubi de Hiemis commodis. Sed et Traba, ad alios usus rusticis adhibetur. Sic Traha seu vehia, quâ aratrum in agrum deducitur et ab agro reducitur, inter Herberstenia Insignia, originarium familiae δεῖγμα est, Traba nempe argentea )Germ. ein weisse Schleiffen) in solo coccineo, uti quidem Sigismundus Bato, quatuor Augggg. Consiliarius et Minister, Legationibus compluribus dexterime obitis inclitus, monumentis de Vita sua inseruit: aliter tamen sentiente Cl. Spenerô, Artis Herald. Parte gener. l. 1. c. 5. n. 77. ubi de cantherio. Iuxta mentem certe praefati Baronis Sigism undi Petrus Paganus Elegiâ, qua Illustris huius Familiae scutarias notas exponit, sic inter alia:Quis neget arvorum genus a cultoribus ortum,Cui traha principium nobilitatis erat,Quis neget etc.Et in Epitathio eiusdem Viri illustris, Val. Eckius, ubi ad Insigenia eius pervenit:Ecce vides triplicem galeam triplicemque coronam,Ensem tela, arcum, sceptra quaterna, trabam:apud eundem Spenerum, Ibid. Parte spec. l. 1. c. 37.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.